Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Reverendus pater Samuel quaerela quadam aures reverendissimae pietatis vestrae obturbabat, non admodum necessaria, satius enim reditum reverendissimae pietatis vestrae exspectasset, quae absens absenti et contra absentem vix ius dicere poterit. (5) Bonus pater nescio qua ludendi prurigine inescatus, si modo socios suae voluntatis inveniret, omni propemodum die ac nocte lusitaret. (6) Suo proinde infortunio imputet, quod nuper collusorem offenderit parum modestum ac mordacem, cocum videlicet nostrum, qui sera nocte

-- F184v --

crucigeros suos deperditos recuperandi ardore accensus patrem Samuelem in lusu pergere renuentem procaci praecipitantia nebulonis ac furciferi epitheto insignivit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic