Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Confirmationem abbatialem reverendissimi domini Brunbacensis, Valentini, et commissionem de vendenda aut permutanda parochia Erlenbacensi, quas reverendissima amplitudo vestra ambas originaliter desiderat, inter acta congregationis nostrae diu disquisivi ac perscrutatus sum plurimos litterarum fasciculos perlustrans atque excutiens et hanc quidem in authographo seu originali, prout ex Cistercio emanavit, inveni, quam et impraesentiarum transmitto, illam vero quantalibet diligentia adhibita reperire minime potui. (2) Placeat ergo reverendissimae dominationi vestrae loco originalis accipere transsumptum sive copiam ex prothocollo congregationis descriptam, cui libentissime gratificarer ipsum authographum submittendo spondens interim, siquando adhuc futuris diebus illud in manus meas vel oculos forsan inciderit, certo certius ad reverendissimam dominationem vestram a me dirigendum. (3) Cui ad gratificandum in quovis officii genere paratum me offero. Ex monasterio Stambs.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic