Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Responsum, quod tres iuvenes logici per calamum tuum religionis nostrae habitum sollicitantes desiderant, paucis sic accipe: (2) Etsi iteratis vicibus te monueram, ut ad sublevandam hominum penuriam, qua uno alterove iam anno asceterium nostrum laboraverat, rete tuum iactares et idoneos aliquot iuvenes nobis adduceres, ita tamen interea rerum ordo mutatus est, ut opus amplius minime habeamus exteras nationes conventui nostro adsciscere, siquidem per anni circiter spatium tot patriotae fores nostras pulsarunt ac religionis amictum expetierunt, ut si omnibus aperire et singulos sacro habitu donare vellemus, domicilia pro iisdem quantumvis duplici in dormitorio nostro non sufficerent. (3) Ex multis igitur delectu tamen habito circa sancti Michaelis[ERROR: no reftable :] sancti Michaelis] 29. September. tres quattuorve tirones suscipiemus nec Bavarica capita de cetero desideramus. (4) Id quod responsi loco tibi intimatum volui. Vale!

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic