Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Heri paulo a meridie litteras mihi per proprium nuntium direxit tyro nuper exauctoratus Iacobus Freisinger[ERROR: no reftable :] Iacobus Freisinger] Noch in ep. 31,4 war sich Stephani sicher, dass Freisinger im Kloster gute Fortschritte machen werde. ex Oberperfus, quibus demisissime rogat et infimis precibus per Deum ac divos obsecrat, ut aliquod sibi super suo discessu testimonium impertiam asserens se nullas umquam conditiones assecuturum, nisi testimoniales suae dimissionis causam referentes exhibere valeat postulantibus. (4) Atque ut ex praedicto litterarum eius baiulo intellexi, parochus praefati loci regressum illius indignissime ferens nec verbulo adhuc totos iam quatuor dies eundem est allocutus, ipsas etiam aures denegans sese purgare volenti ac vix vultu eum dignans. (5) Ceterum ego postulatis eius et votis vere supplicibus tantum inclinatus non fui, ut facerem, quod petebat, sed nuntium haustu quidem vini donatum a litteris tamen vacuum abire permisi.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic