Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Heri paulo a meridie litteras mihi per proprium nuntium direxit tyro nuper
exauctoratus Iacobus Freisinger[ERROR: no reftable :] Iacobus Freisinger] Noch in ep. 31,4 war sich
Stephani sicher, dass Freisinger im Kloster gute Fortschritte machen
werde. ex Oberperfus, quibus demisissime rogat et
infimis precibus per Deum ac divos obsecrat, ut aliquod sibi super suo discessu
testimonium impertiam asserens se nullas umquam conditiones assecuturum, nisi
testimoniales suae dimissionis causam referentes exhibere valeat postulantibus. (4)
Atque ut ex praedicto litterarum eius baiulo intellexi, parochus praefati loci
regressum illius indignissime ferens nec verbulo adhuc totos iam quatuor dies eundem
est allocutus, ipsas etiam aures denegans sese purgare volenti ac vix vultu eum
dignans. (5) Ceterum ego postulatis eius et votis vere supplicibus tantum inclinatus
non fui, ut facerem, quod petebat, sed nuntium haustu quidem vini donatum a litteris
tamen vacuum abire permisi.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|