Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(2) Interim tamen pro generali procuratore nostro annuae contributionis taxam impraesentiarum libens submitto. (3) De subsidio autem pecuniarie conflando (ad quod reverendissimo et illustrissimo domino generali nostro[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. in communi ordinis causa Romae laboraturo transmittendum reverendissimus dominus abbas Salemitanus[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Salemitanus] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. inclinare videtur), si tenuitatis meae sensum aperire iubear, existimem manus tantisper continendas, dum desuper a supremo capite nostro re ipsa sollicitemur. (4) Nam praeterquam quod incertum, an vel quantum isdem reverendissimus dominus generalis pro congregationis nostrae emolumento ad sancti Petri tribunal operaturus sit, dubitare minime debemus, si eventus negotiis bonus et auspicatus succedat, non defuturas olim exactiones, sed pro factorum sumptuum repositione sportulas universis monasteriis nostris perquam accurate imponendas.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic