Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Laeto oculo legi et gratis auribus excepi evangelium reverendissimae pietatis
vestrae de controversia Gallicana ad altius tribunal transferenda, quae quidem meo
iudicio rectius in prima statim instantia eo devolvenda fuerat, antequam causa in
parlamento Parisiensi[ERROR: no reftable :] in parlamento Parisiensi] Vgl.
Einleitung. vulneraretur. (2) Nec male etiam actum censeo,
quod capitulum generale suspensum sit vel dilatum totque reverendissimi praesules ab
obligatione comparendi in Cistercio absoluti. (3) Nam planior utique celebrandis
ordinis comitiis via sternetur, si arduum cum ambitiosis abstinentibus negotium
Romae prius feliciter fuerit terminatum. (4) Alias vero, si ad praefixum mensem Maii
suum generalis convocatio progressum habitura fuisset, haud multo amplius labore vel
sollicitudine me fatigassem, excusatoriis ab ipsomet archiduce nostro
[ERROR: no reftable :] archiduce
nostro] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. ad
generale capitulum datis iam probe instructus. (5) Interim benignissimus Deus
supremum suum in terris vicarium reverendissimo domino generali nostro
[ERROR: no reftable :] generali
nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. totique
ordini propitium ac faventem velit. (6) Dedi ex monasterio Stambsensi, 29.
Martii.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|