Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Laeto oculo legi et gratis auribus excepi evangelium reverendissimae pietatis vestrae de controversia Gallicana ad altius tribunal transferenda, quae quidem meo iudicio rectius in prima statim instantia eo devolvenda fuerat, antequam causa in parlamento Parisiensi[ERROR: no reftable :] in parlamento Parisiensi] Vgl. Einleitung. vulneraretur. (2) Nec male etiam actum censeo, quod capitulum generale suspensum sit vel dilatum totque reverendissimi praesules ab obligatione comparendi in Cistercio absoluti. (3) Nam planior utique celebrandis ordinis comitiis via sternetur, si arduum cum ambitiosis abstinentibus negotium Romae prius feliciter fuerit terminatum. (4) Alias vero, si ad praefixum mensem Maii suum generalis convocatio progressum habitura fuisset, haud multo amplius labore vel sollicitudine me fatigassem, excusatoriis ab ipsomet archiduce nostro [ERROR: no reftable :] archiduce nostro] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. ad generale capitulum datis iam probe instructus. (5) Interim benignissimus Deus supremum suum in terris vicarium reverendissimo domino generali nostro [ERROR: no reftable :] generali nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. totique ordini propitium ac faventem velit. (6) Dedi ex monasterio Stambsensi, 29. Martii.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic