Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Ceterum prudentissime actum, quod in Salem nuper duo de praesulibus nostris legati cum plenipotentia deputati fuerint, universorum personas vices in Galliis acturi, qui utique pro retinendo et conservando congregationi nostrae antiquo carnium iure et usu velut murum ahenum sese opponent. (5) Eorum mandatum procuratorium sicut perquam modeste, graviter

-- F179v --

ac nervose conceptum et efformatum est, ita libentissime eidem subscribo atque huius ratihabitionis meae testimonium hisce involutum transmitto. (6) Alia, quae Cistercium perscribenda mihi venirent, comportare vel expedite nondum potui, ab incolatu Halensi et comitiis patriae necdum liberatus. (7) Benignissimus Deus reverendissimam pietatem vestram diu velit incolumem ac Germaniae Cisterciensi solem servet propitium.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic