Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Ceterum prudentissime actum, quod in Salem nuper duo de praesulibus nostris
legati cum plenipotentia deputati fuerint, universorum personas vices in Galliis
acturi, qui utique pro retinendo et conservando congregationi nostrae antiquo
carnium iure et usu velut murum ahenum sese opponent. (5) Eorum mandatum
procuratorium sicut perquam modeste, graviter -- F179v -- ac nervose conceptum et
efformatum est, ita libentissime eidem subscribo atque huius ratihabitionis meae
testimonium hisce involutum transmitto. (6) Alia, quae Cistercium perscribenda mihi
venirent, comportare vel expedite nondum potui, ab incolatu Halensi et comitiis
patriae necdum liberatus. (7) Benignissimus Deus reverendissimam pietatem vestram
diu velit incolumem ac Germaniae Cisterciensi solem servet propitium.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|