Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Eius omnino relevantiae ac momenti sunt litterae, quae dominico die proxime praeterito ex Caesarea supervenerunt, ut illas sine dilatione per proprium baiulum ad reverendissimam pietatem vestram dirigere non operae tamen pretium, sed et pernecessarium duxerim. (2) Cum nam illustrissimo domino generali nostro [ERROR: no reftable :] illustrissimo ... nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. post diutinum cum ichthyophagis[ERROR: no reftable :] ichthyophagis] ichtyophagis hs. conflictum, nunc demum causa abiudicata sit, et is manus iam dedisse atque ad partes abstinentium concessisse feratur, est sane, cur praesules Germaniae nostro modo vigilent omnesque nervos ac vires eo contendant, ne simili perpetuae abstinentiae iugo cum Gallis involvantur. (3) Quem in finem reverendissimi domini vicarii nostri provinciales in Salem nuperrime congregati provide ac prudenter duos plenipotentiarios nomine totius congregationis nostrae

-- F179r --

ad proximum capitulum generale ablegandos constituerunt, quorum mandatum procuratorium originale, cum ob angustiam temporis et distantiam locorum reverendissimae pietati vestrae ad subscribendum et subsignandum communicari non potuerit, concinnavi hic adiunctam attestationem omnia et singula in praedicto mandato procurae contenta ratificantem, quam reverendissima pietas vestra nomine et sigillo suo roboratam ocius ad reverendissimum dominum Caesariensem[ERROR: no reftable :] dominum ... Caesariensem] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. transmittere poterit una cum acclusa epistula, si tamen ea, quod nescio, ad mentem reverendissimae pietatis vestrae formata sit. (4) Interea ab Oeniponte precor reverendissimae pietati vestrae omnem incolumitatem et in negotiis patriae boni consilii angelum. Dedi etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic