Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
406. Stephani an Abt Augustinus Haas in Hall
[Stams], 9. März 1661
Stephani schickt wichtige Briefe weiter, die aus Kaisheim eingetroffen sind.
Generalabt [Vaussin] hat im Konflikt mit den Anhängern der Strengen Observanz diesen
nachgegeben. Die Oberdeutsche Kongregation muss daher aufpassen, dass hier nicht
dieselbe Diskussion entsteht. Zu diesem Zweck gab es in Salem eine Versammlung, auf
der beschlossen wurde, zwei Bevollmächtigte für die gesamte Kongregation zu
bestimmen und auf das nächste Generalkapitel zu entsenden. Da die Vollmacht nicht
mehr rechtzeitig zu Abt Haas geschickt werden konnte, hat Stephani eine
Bestätigungsurkunde aufgesetzt, die Haas nur mehr zu unterschreiben und zu siegeln
braucht, um sie dann nach Kaisheim weiterzuleiten.
Ad abbatem nostrum Halae constitutum in conventu statuum, 9. Martii 1661.
Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine
(1) Eius omnino relevantiae ac momenti sunt litterae, quae dominico die proxime
praeterito ex Caesarea supervenerunt, ut illas sine dilatione per proprium baiulum
ad reverendissimam pietatem vestram dirigere non operae tamen pretium, sed et
pernecessarium duxerim. (2) Cum nam illustrissimo domino generali nostro
[ERROR: no reftable :] illustrissimo
... nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. post
diutinum cum ichthyophagis[ERROR: no reftable :] ichthyophagis] ichtyophagis hs.
conflictum, nunc demum causa abiudicata sit, et is manus iam dedisse atque ad partes
abstinentium concessisse feratur, est sane, cur praesules Germaniae nostro modo
vigilent omnesque nervos ac vires eo contendant, ne simili perpetuae abstinentiae
iugo cum Gallis involvantur. (3) Quem in finem reverendissimi domini vicarii nostri
provinciales in Salem nuperrime congregati provide ac prudenter duos
plenipotentiarios nomine totius congregationis nostrae -- F179r -- ad proximum capitulum
generale ablegandos constituerunt, quorum mandatum procuratorium originale, cum ob
angustiam temporis et distantiam locorum reverendissimae pietati vestrae ad
subscribendum et subsignandum communicari non potuerit, concinnavi hic adiunctam
attestationem omnia et singula in praedicto mandato procurae contenta ratificantem,
quam reverendissima pietas vestra nomine et sigillo suo roboratam ocius ad
reverendissimum dominum Caesariensem[ERROR: no reftable :] dominum ... Caesariensem] Gemeint ist Abt Georg
IV. Müller von Kaisheim. transmittere poterit una cum
acclusa epistula, si tamen ea, quod nescio, ad mentem reverendissimae pietatis
vestrae formata sit. (4) Interea ab Oeniponte precor reverendissimae pietati vestrae
omnem incolumitatem et in negotiis patriae boni consilii angelum. Dedi etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|