Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(2) Et ecce dum iste me in aula Favonius afflat, inopinato maior alia laetitiae seges supervenit, dum diu iam desiderata. (3) Electionis de me factae confirmatio [ERROR: no reftable :] confirmatio] Vgl. Primisser cap. 43 § 1 electionis suae confirmationem ab archipraesule Claudio VII Kalendas Novembres accepit. ab illustrissimo ac reverendissimo domino generali nostro[ERROR: no reftable :] illustrissimo ... nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. Parisiis in optima forma procusa et autorizata ad me perfertur cum duabus perhumanis ac suavissimis epistulis mihi ac venerabili conventui meo directis, quibus tam defunctum praesulem Bernardum deplangit, quam mihi indigno successori peramanter applaudit electionemque factam dilaudat. (4) Tertium quoque epistolium adiacebat reverendissimo nomini vestro inscriptum, quod praesentium baiulus ad amplissimae dominationis suae manus deponit. (5) Ultimam nunc ergo a reverendissima pietate vestra coronidem exspecto, diem videlicet assignandum, quo me ad benedictionem abbatialem in inclyta Caesarea captandam accingere et viam capessere debeam, quod dum mihi per proprium hunc tabellarium significandum spero. (6) Interim reverendissimae amplitudini vestrae omnem prosperitatem exopto eidemque me ac meos unice semper commendo. (7) Ex monasterio Stamsensi die 18. Novembris.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic