Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(5) Decem missae sacrificia pro devota olim mea filia confessionis, Regina Telfensi, ab reverentia vestra iam persoluta esse pergratum habeo, non quidem, quod

-- F175r --

putem piissimam animam suffragia haecce adhuc exspectare ad citius egrediendum de camino ignis purgantis, utpote quam firmiter quasi credo iam in superna gloria videre faciem sponsi et inter choros virginum cantare canticum illud, quod soli canunt, qui sequuntur agnum, prout ipsamet ante plures menses palam fecisse videtur, dum uni ex suis quondam dilectis intimae idem virginitatis votum habenti ac mihi a confessionibus notae non in somnio tamen (ut ista credit), sed in vera visione nocturna (ut ego reputo et interpretor) haec formalia edixit: “Ich hab den Himel nit verdient, aber Gott hat mir ihn geschenkht!”

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic