Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(6) Porro ut et tibi aliquid consolationis in aurem demittam, si et graviter studueris et probitatis etiam ac virtutis specimen non omiseris, spondeo me adlaboraturum, ut etiamsi (quod Deus clementer avertat) archimandrita noster ex praesente hydropsis morbo non eluctaretur, sed fato urgente nobis

-- F167r --

a saeculo vale ultimum diceret, tu nihilosecius tam diu Ingolstadii relinquare, dum totum theologiae curriculum absolveris. (7) Nisi enim ipse me fallo, duae tantum principales materiae tibi restant audiendae, de gratia scilicet et incarnatione, quae utraque unius anni periodo sub binis professoribus facile terminare poteris. (8) Vale ergo et dum de successibus reverendissimi nostri suspensus haeres, tu preces precibus iunge, ne pater a filiis tam celeriter auferatur! (9) Scripsi in Stambs propridie sancti Ioannis Baptistae seu 22. Iunii.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic