Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Scripseram tibi iam tertium, ut pro vita et incolumitate reverendissimi domini abbatis nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi ... nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. fervidis ad Deum precibus instares. (4) Nunc vero est, cur idem tibi iterum iterumque contentis vocibus occinam, quando de eiusdem temporali salute iam paene est conclamatum. (5) Postquam enim ille iam inde a mense Ianuario infirmitatibus cum aliarum partium vitalium, tum praecipue stomachi varie exagitatus fuit, demum sub sacras ferias pentecostes inopinata metamorphosi hydrops se prodere coepit, quae eundem et a pristino suo vigore deiecit et sibi prorsus absimilem reddidit. (6) Videres nunc in eo graviter tumefactum ventrem, tempora collapsa, faciem Hippocraticam[ERROR: no reftable :] Hippocraticam] Hypocraticam hs. (qualem scilicet ex Galieno habere solent hydropici) genas exhaustas, colorem vultus fusco-pallidum, ex angusto pectore vocem semifractam, verbo, omnia letho quam saluti viciniora. (7) Iam igitur, siqua amoris in te filialis est affectio, vires suas exerat et pro tam necessario capite in profundendis precibus omnes nervos intendat. (8) Finio, quia metus et maeror calamum stringit ac me prolixiorem esse non sinit.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic