Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(6) Ceterum quod in praefata reverendissimae pietatis suae epistula arguebar, veluti eandem ab instituto suae visitationis opere arcere viderer, fateor, humanum

-- F165r --

aliquid passus non sine consternatione legi, quasi vero in senecta mea ita ab omni religione et observantia factus sim alienus, ut legitimum visitatorem officio suo debite functurum plus quam rustica inurbanitate a finibus monasterii mei amoliri intenderem. (7) Intellexerit utique reverendissima pietas vestra sufficienter ex binis meis epistulis,[ERROR: no reftable :] ex binis meis epistulis] Gemeint sind ep. 383 und 384. intellexerit satius ex oretenus depositis a patre meo priore[ERROR: no reftable :] patre priore] Pater Benedikt Stephani. et iudice nihil omnino me in praehabito visitationis negotio superioritati meae praescripsisse, sed solummodo ad iudicii mei tenuis requisitionem, modeste indicasse visitationem ordinariam existentibus apud me principibus ac tot aulicis in omnes, etiam ordinis, apices curiosissimis cum fructu et emolumento ac sine reverendissimae pietatis vestrae propriae auctoritatis dispendio et monasterii mei gravibus praeiudiciis peragi nulla ratione posse.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic