Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Paulo ab hora secunda pomeridiana accepi, quas relator harum a manibus reverendissimae pietatis vestrae ex Nazareith[ERROR: no reftable :] ex Nazareith] Vgl. >Primisser cap. 42 § 49 Post Kalendas Maii Stamsium visitaturus Georgius Caesareensis, ubi Nassereutam attigit, archiduces Stamsii tunc commorari certior factus; quid igitur, praesulem nostrum per litteras consuluit. Hic autem visitationem nunc commode fieri non posse renuntiante inde Caesaream reversus est. Itineris expensas tamen noster rependit. ad me transportavit, quibus in tanto strepitu aulicorum et arctitudine temporis istud unum repono, gratulari me imprimis reverendissimae pietati vestrae de incolumi ad partes nostras appulsu, deinde exoptare, si a me staret, eandem non solum sub hodiernae adhuc diei crepusculum cum osculo reverentiae excipere, verum etiam obviam prodeundo sub tectum monasterii mei deducere et comitari. (2) Attamen serenissimis archiduce et archiducissa [ERROR: no reftable :] serenissimis ... archiducissa] Gemneint sind Erzherzog Ferdinand Karl und seine Gattin Anna de’ Medici. cum trecentis plus minus personis in Stambs defacto subsistentibus nulla penitus ratione video, quomodo propositum visitationis negotium a reverendissima pietate vestra nunc peragi

-- F164r --

posset. (3) Ita nam universa coenobii mei domicilia et concamerationes ab hospitibus sunt occupata, ut ipse ego hypocausto meo abbatiali excedere non detrectarim ad liberum inde et hinc transitum aulicis faciendum. (4) Quapropter reverendissimam pietatem obsequiose rogarim, in Nazareith tantisper cum patientia subsistere non dedignetur, quoad de serenissimorum principum discessu certius aliquid proxime notificare valeam satisfacturus de integro pro expensis, quae interim in loco remorae venient faciendae. (5) Quibus festinante calamo decursis reverendissimae pietati vestrae me ac meos interea studiose commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic