Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

-- F163r --

(1) Undecima Aprilis accepi futurae in proximo apud me visitationis insinuatorias nec committere volui, quin de acceptis redderem amplissimam dominationem vestram certiorem, cuius intentioni ac proposito verendum amplius non est, coeli vel aëris intemperiem obstituram, quando amoenissimum ver omnia serena pollicetur. (2) Alio vero ex capite prope aberat, ut reverendissimae pietatis vestrae adventus perquam incommodus accidisset, ut eadem pro dignitate vix excipi potuisset, videlicet quia iam dicebantur hac septimana superventuri ad nos archiduces[ERROR: no reftable :] archiduces] Gemeint sind Erzherzog Ferdinand Karl und seine Gattin Anna de’ Medici. cum aulico comitatu suo traiciendis urogallis in vicinia montium nostrorum nidulantibus intenturi facturique in monasterio meo moram non ad unum tantum alterumve diem, ut alias, sed per tres solidas quattuorve hebdomades. (3) Verum immutatam iam audio mentem principum eorumque iter verso temone ad partes vallis Oenanae inferiores destinatum intelligo. (4) Sicque amplius non est, cur de impedimentis metuamus, nisi quod valetudo mea adhuc satis imbecilli fulcro nitatur. Dabam etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic