Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
380. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
Stams, 23. März 1660
Im Namen von Abt Gemelich: Die für Kaisheim bestimmten Weinfässer liegen zu Abt
Gemelichs Bedauern immer noch in Füssen. Ein Exzerpt des Briefes von Johannes
Spaiser, der mit der Weiterbeförderung beauftragt ist, liegt bei. Die Überschreibung
der Zolleinnahmen aus Füssen an das Kloster Kaisheim ist nicht möglich.
Ad reverendissimum dominum praesulem Caesariensem, nomine abbatis nostri Bernardi,
23. Martii anno 1660.
Reverendissime, amplissime et observandissime domine praesul
(1) Admodum male me habet doliola vini, quae pridem penori Caesariensi illata
exoptassem, etiamnum in Faucensi oppido demorari. (2) Quid vero circa eorum
promotionem officialis meus Ioannes Spaiser in proposito habet, libeat
reverendissimae pietati vestrae ex incluso schediasmate, quod e litteris ipsius ad
me nuperrimis extractum volui, paucis perspicere.
(3) Ceterum quod a me nuper petebatur, ut teloneum in Fiessen per officialem meum
praedictum tacito coenobio Caesariensi nomine Stambsensium penderetur, id sane
absque iurium meorum damnoso dispendio praestare neutiquam potuissem, quippe cum
monasterium meum eadem prorsus teloneorum vectigalium et cuiusvis alterius generis
exactionum per totum imperium ac speciatim per districtum dioecesis Augustanae
immunitate gaudeat, qua etiam in hunc usque diem imperturbate fruitur, siquidem ab
aurigis meis, quos annuatim Abusiacum[ERROR: no reftable :] Abusiacum] Füssen. destino,
nihil umquam exigitur. (4) Id quod reverendissimam pietatem vestram celatam nolui,
cui me et meos affectuose semper commendo. (5) Dabam adhuc grabato detentus ex
Stambs feria tertia hebdomadis poenosae seu 23. Martii.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|