Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quas reverendissima pietas vestra nuperis diebus una cum instrumento Gallicae
commissionis in Stambs direxerat, reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist
Abt Bernhard Gemelich. festo apostoli Matthiae seu 25.
Februarii rite accepit nec cunctatus fecit, quod requirebatur, mandatum procurae
subscripsit, signavit idque hac eadem hodierna posta, quia celerius fieri non
poterat, cum aliis pertinentibus missivis in Salem ablegavit, id quod
reverendissimae amplitudini vestrae praesente epistula per calamum meum intimari
voluit, hoc tempore impotens ad scribendum, utpote quem arthritici dolores
[ERROR: no reftable :] arthritici
dolores] Vgl. Primisser cap. 42 § 49 Bernardus
siquidem podagra simul ac stomachi conditate iterum fatigatus, etsi
nonnihil revalesceret mense Martio, vires tamen integras non
recepit. tam pedes quam bracchia infestantes lecto
compeditum tenent -- F161v -- eidemque digitos ita hebetant, ut praefato commissionis
instrumento non nisi aegerrime, charactere inaequali et ineleganti suum nomen
subiicere valuerit. (2) Benignissimus Deus eundem brevi rursus sospitem velit ac
simul reverendissimam amplitudinem vestram cum tota sua Caesarea omnigenarum
gratiarum Favonio clementer afflare non desinat! (3) Ita vovi in monasterio Stambs
postridie Kalendarum Martii anno 1660.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|