Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(8) Venerabilis conventus noster hoc temporis sanus degit, habent tamen interim singuli, quod sibi caveant, quia febres passim iam grassantur. (9) Unum vero est, quod me sanitati nostrae deinceps continuandae metuere facit, nimirum quod architriclinus noster (pater cellarius) hesterna die iam coactus fuerit haurire ex vino novo de anno 1659, quantumvis id omnino instar lixivii sit turbidum, reverendissimo nostro ex penu suo vinario, tot centenis urnis referto, nihil nobis suppeditante, nisi forte adhuc mentem mutet ac indigentiae nostrae condoleat. (10) Adderem plura, ni aurigae discessum iam iam parantes prohiberent. (11) Saluto cum reverentia vestra patrem Ioannem,[ERROR: no reftable :] patrem Ioannem] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin. cuius precibus et sacrificiis semper inclusus manere cupio.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic