Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Dominica Laetare reverendissimus noster[ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. (Deo sit laus) e grabato rursum liberatus est, cui per dies complures eundem arthritici dolores affixerant. (4) Alias iam inde fere a novo anno eiusdem reverendissimi nostri interior etiam dispositio ac valetudo sane non mediocriter vallicat, ut prorsus habeamus, quod pro ipsius longiori regimine precibus ad divinum Numen ferventer instemus. (5) Multo iam tempore destitutus fuit omni appetentia ciborum, ita ut multoties integro prandii vel cenae decursu aliud gustaverit nihil praeter unam vel duas buccellas panis cum sale suo aromatico, cum interim a largiore potu vini, etiam crudi et austeri, non abstinuerit, et quod peius est, saepius quoque graves haustus frigidae fontanae ieiuno et prorsus debilitato stomacho superfuderit, cum omnium commensalium admiratione et displicentia. (6) Utitur nunc acidulis, quarum virtute appetitum edendi aliquatenus rediturum spero. (7) Proxime sub

-- F161r --

festum sancti Georgii [ERROR: no reftable :] sancti Georgii] 23. April. profecturus est Halam ad compromissum, ut vocant, seu ratiocinia steurarum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic