Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quem reverendissima pietas vestra 18vo Ianuarii ex sua Caesarea fasciculum litterarum factionem Gallicam concernantium ad me direxit, festo conversi Pauli [ERROR: no reftable :] festo conversi Pauli] 25. Januar. seu Dominica septuagesimae rite accepi, prius tamen, quam is ad manus meas pervolaret, iam ea, quae ad praesens negotium cum abstinentariis aliquo modo facere videbantur et nominatim formam aliquam mandati procuratorii ad reverendissimum dominum vicarium nostrum generalem, abbatem Salemitanum,[ERROR: no reftable :] ad reverendissimum ... Salemitanum] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. ablegaveram. (2) Quid vero in missiva mea ad eundem perscripserim, libeat reverendissimae pietati vestrae ex adiuncta

-- F160v --

copia cognoscere. (3) Interim sperabo nos brevi laetiore aliquo evangelio recreandos et causam iustam, qua nitimur, contra ichtyophagos [ERROR: no reftable :] ichthyophagos] ichtyophagos hs. facile triumphaturam. (4) Ita faxit propitium Numen, cui reverendissimam pietatem vestram cum omnibus suis perquam devote commendo. 3. Februarii 1660.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic