Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quem reverendissima pietas vestra 18vo Ianuarii ex sua Caesarea fasciculum
litterarum factionem Gallicam concernantium ad me direxit, festo conversi Pauli
[ERROR: no reftable :] festo
conversi Pauli] 25. Januar. seu Dominica septuagesimae
rite accepi, prius tamen, quam is ad manus meas pervolaret, iam ea, quae ad praesens
negotium cum abstinentariis aliquo modo facere videbantur et nominatim formam
aliquam mandati procuratorii ad reverendissimum dominum vicarium nostrum generalem,
abbatem Salemitanum,[ERROR: no reftable :] ad reverendissimum ... Salemitanum] Gemeint ist Abt
Thomas II. Schwab von Salem. ablegaveram. (2) Quid vero
in missiva mea ad eundem perscripserim, libeat reverendissimae pietati vestrae ex
adiuncta -- F160v -- copia cognoscere. (3) Interim sperabo nos brevi laetiore aliquo
evangelio recreandos et causam iustam, qua nitimur, contra ichtyophagos
[ERROR: no reftable :]
ichthyophagos] ichtyophagos hs. facile triumphaturam.
(4) Ita faxit propitium Numen, cui reverendissimam pietatem vestram cum omnibus suis
perquam devote commendo. 3. Februarii 1660.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|