Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Porro circa novum bellum, quod ichthyophagi[ERROR: no reftable :] ichthyophagi] ichtyophagi hs. in Gallia sacro ordini nostro ac praesertim eius capiti reverendissimo domini generali[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... generali] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. denuo intendant, parum habeo, quod scribam, nisi quod vehementer mirer istorum hominum pervicaciam, qui cum sciant se anno 1646 causa sua cecidisse sibique ab Innocente X. tunc summi pontificatus clavum tenente perpetuum silentium fuisse impositum,[ERROR: no reftable :] ab Innocente ... impositum] Vgl. Primisser cap. 42 § 28 Ibidem [sc. am Generalkapitel 1652] patres breve Innocentii X. acceperant, quo et illos, qui carnibus vescuntur, ad officia habiles declarat et carnis esum in iis monasteriis, in quibus ante annum MDCXLIV viguerat, licitum esse declarat. nihilominus tamen rursus protervum caput erigere audeant ac novis molitionibus insolescere. (5) Ceterum quidquid sit de hac temeraria seditione, quam non nisi ex impuro ambitionis fonte promanare certum est, spero eandem ultra fines Galliae non pervasuram nostramque in esu carnium observantiam tot summorum pontificium dispensatione et approbatione vallatam in antiquo semper et inconcusso robore perstituram confido. (6) Interea vero si rei gravitas poposcerit et periculo huius belli forsitan ingravescente, Cistercium congregationis nostrae adminiculantem manum expetierit, in col

-- F159v --

locanda opera mea postremus non ero. (7) Dabam ex Stambs festo die gloriosi martyris Sebastiani seu 20. Ianuarii.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic