Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F159r -- (1) Postquam ex geminatis reverendissimae pietatis vestrae litteris intellexi
desiderare eandem magnopere acta congregationis nostrae,[ERROR: no reftable :] desiderare ... nostrae] Vgl.
Primisser cap. 42 § 49 Eandem ob causam (ut
scilicet tanto efficacius novis hisce machinationibus obsisti posset)
Thomas Salemitanus acta congregationis nostrae contra ichthyophagos a
praesule nostro requisivit. quae scilicet per novennium,
quo vices praesidentiae indignus sustinui, compilata fuerant, sine cunctatione patri
priori[ERROR: no reftable :]
patri priori] Pater Benedikt Stephani. meo provinciam
demandavi universas epistulas, quae praedicto annorum curriculo in negotiis
congregationis inter reverendissimos praesules ultro citroque datae sunt, convasandi
et in suos quasque fasciculos iuxta classes monasteriorum ordinate digerendi. (2)
Nec defuit exsecutio, nam diu iam est, cum omnia illa epistolia (sat magno numero et
acervo) comportata sunt et in arculam ligneam non indiligenter compacta, quae
hodieque apud me prostant exspectantia baiulum, a quo transportentur. (3) Eum si
reverendissima pietas vestra praesentaverit, habebit confestim, quod desiderat, mihi
etenim occasio certe hactenus nulla fuit istius modi sarcinam cartaceam ad partes
Acronianas transmittendi.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|