Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Hodierno tandem die promissam strenam[ERROR: no reftable :] promissam strenam] Vgl. ep. 370,2-4. (duo vini vascula) aurigae mei de monasterio exportarunt ad oppidum Fiessense perducturi. (2) Id vero, quod pollicebar, futurum, ut illa usque ad penum Caesariensem per proprium ductorem devehenda curarem, libens modo exsequerer, si aquarum remigium (de quo confidebam) interim sufflaminatum non esset. (3) Sed nunc tam insolitum frigus ab aliquot iam retro septimanis in dies ingravescit, ut Lycus quasi fere in totum congelatus prae crustis glaciei nullis ratibus pervium iter concedat. (4) Et ut suus praedicto flumini cursus esset, nihilominus tamen frigus adhuc adeo intensum est, ut non ex vano timendum fore, ut super ratem vinum velut in lapidem obrigesceret. (5) Quare rebus sic constitutis praefata doliola in Fiessen penes officialem monasterii mei Ioannem Spaiser reponere cogor, ubi sub fideli custodia tantisper subsidebunt, dum et gelu remittat et revrendissimae pietati vestrae collibeat per suos ea inde sustollere. (6) Amplissima dominatio vestra exiguum munus et voluntatem hanc meam boni consulat et in futuris diebus Saturnalium de vino hoc nostrate gustum liberaliorem dispenset. (7) Dabam ex Stambs ab anni novi auspicio die tertia.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic