Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Aurigas meos ex Athesi ad monasterium crastino vespere appulsuros expecto. (2) Quos ubi primum rotas et alia in rem currulem necessaria, siquae fors in itinere fuerint confracta, reparaverint, confestim Fiessenam ob negotium iam notum [ERROR: no reftable :] negotium iam notum] Vgl. ep.370,2-4. dirigam promissa duo vini doliola secum vecturos. (3) Haec vero quo determinato tempore quave septimana vel die Caesaream usque perventura sint, definite significare necdum possum. (4) Interim non intermittam aurigis fidum associare ductorem, qui, ut vinum incorruptum et a compunctionis baculo praesertim in Lyco haud vitiatum servetur, advigilet. (5) Natus orbis Salvator reverendissimam pietatem vestram custodiat et haustum vini superventurum eidem salutiferum esse velit. (6) Ita precor atque exopto ex Stambs 30. Decembris seu propridie Circumcisionis Dominicae, qua duos de conventu nostro neomystas primitivum sacrum Omnipotenti immolaturos ad aram sistemus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic