Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Litteras a reverentia vestra intra mensis decursum geminas accepi. (4) In prioribus id mihi nuntiatum, quod ego multo quam libentissime non inaudissem; neque nam pater Edmundus[ERROR: no reftable :] Edmundus] Pater Edmundus Quaranta war offensichtlich zur Erholung nach Mais geschickt worden. eius ingratitudinis fore existimassem, ut qui ex singulari gratia in Mais dimissus fuerat solatium capturus, ipse alios desolatos redderet atque advena incolas contristaret. (5) Dubitare certe non velim reverentiam vestram tantam hominis, licet temu

-- F18r --

lenti importunitatem dictaque contumeliosa tamquam iacula omnia inexpectata et minime praevisa haud leviter persensisse. (6) Condoleo proinde ego utrique; alteri, quod dicaces linguae male prurientis insultus, secus ac merebatur, excipere debuerit, alteri vero, quod in via et stadio religiosae perfectionis tantum necdum profecerit, ut effrenem iracundiae motum, quem vino aestuans animus eructaverat, tantisper cohibere potuerit. (7) Interea sicuti virum constantem eiusmodi tela non deiciunt, ita prorsus mihi persuadeo reverentiam vestram eius prudentiae fore, ut ob talem fratris crapulosi procaciam pusillanimitati, aut nescio cui desperabundae deiectioni, locum dare neutiquam velit. (8) Quis nam linguae mero natanti limitem fingat? Ego porro hanc eiusdem fratris proterviam iis verbis castigabo, quibus effectum iri credo, ut reverentiam vestram eiusmodi dicteriis certo amplius non lacessat. (9) De reliquo ea fiducia sumus erga reverentiam vestram, ut speremus eam et parochiae Maisensi et simul coenobio nostro quam plurimum olim profuturam.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic