Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Litteras a reverentia vestra intra mensis decursum geminas accepi. (4) In
prioribus id mihi nuntiatum, quod ego multo quam libentissime non inaudissem; neque
nam pater Edmundus[ERROR: no reftable :] Edmundus] Pater Edmundus Quaranta war
offensichtlich zur Erholung nach Mais geschickt worden.
eius ingratitudinis fore existimassem, ut qui ex singulari gratia in Mais dimissus
fuerat solatium capturus, ipse alios desolatos redderet atque advena incolas
contristaret. (5) Dubitare certe non velim reverentiam vestram tantam hominis, licet
temu -- F18r -- lenti importunitatem dictaque contumeliosa tamquam iacula omnia inexpectata
et minime praevisa haud leviter persensisse. (6) Condoleo proinde ego utrique;
alteri, quod dicaces linguae male prurientis insultus, secus ac merebatur, excipere
debuerit, alteri vero, quod in via et stadio religiosae perfectionis tantum necdum
profecerit, ut effrenem iracundiae motum, quem vino aestuans animus eructaverat,
tantisper cohibere potuerit. (7) Interea sicuti virum constantem eiusmodi tela non
deiciunt, ita prorsus mihi persuadeo reverentiam vestram eius prudentiae fore, ut ob
talem fratris crapulosi procaciam pusillanimitati, aut nescio cui desperabundae
deiectioni, locum dare neutiquam velit. (8) Quis nam linguae mero natanti limitem
fingat? Ego porro hanc eiusdem fratris proterviam iis verbis castigabo, quibus
effectum iri credo, ut reverentiam vestram eiusmodi dicteriis certo amplius non
lacessat. (9) De reliquo ea fiducia sumus erga reverentiam vestram, ut speremus eam
et parochiae Maisensi et simul coenobio nostro quam plurimum olim profuturam.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|