Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Adiunctum hisce fasciculum frater Thobias noster[ERROR: no reftable :] frater ... noster] Gemeint ist Bruder Tobias Zigl. ex Caesarea ad me submisit nullam prorsus faciens mentionem, a quo dirigeretur vel cuius esset argumenti. (2) Quodsi forte, ut suspicor, rationes annuorum sumptuum modo dicti fratris nostri contineat, occurrent in iis reverendissimae pietatis vestrae duo quaedam expensarum capita, quae me respiciant. (3) Nam primo unum Imperialem memorato fratri ad importunas eius preces pro xenio destinavi, a manu reverendi patris directoris subministratum, deinde librum quendam spiritualem reverendi patris Ioannis Sufferen [ERROR: no reftable :] patris ... Sufferen] Zu Jean Suffren vgl. Noten zu ep. 357. satis grandi tomo comprehensum et quinque Rhenensibus constantem (quem quidem Augusta nondum recepi) mihi comparari iussi. (4) Atque hos sex florenos cum dimidio reverendissimae pietati vestrae domum nostram appulsurae mox refundam.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic