Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(2) Ex argumento porro litterarum luculenter intellexi propositum esse reverendissimae pietati vestrae ad diem 21. huius mensis in monasterio meo consuetum visitationis munus peragere, si quidem diem et tempus iudicem non incommodum. (3) At certe, ut fiducialiter pandam, quod res est, sicut praeterita aestate aut vere reverendissimae pietatis vestrae adventus mihi ac meis gratissimus fuisset ac etiamnum in autumno arrideret, si modo duabus aut tribus septimanis fuisset anticipatus, ita nunc appetente iam iam tempore vindemiarum, quas hoc anno ob tempestatis inconstantiam prae solito accelerare oportet quaeque praesentiam meam necessario deposcunt, ad dictam sancti Matthaei[ERROR: no reftable :] sancti Matthaei] 21. September. diem reverendissimae pietati vestrae personam meam in domo Stambsensi exhibere nequaquam possem, statim post exaltationis sanctae crucis[ERROR: no reftable :] exaltationis sanctae crucis] Kreuzerhebung, 14. September. ad partes Meranenses concessurus. (4) Praeterquam nam quod pater Augustinus Haas conventualis meus (quem reverendo patri Ioanni Burkhardo parocho Maisensi ante annum fatis functo substitui) in officio adhuc neophytus sit tractandoque vindemiandi negotio adhuc impar, iudicem insuper meum, Ioannem Georgium Frikinger, rerum alioqui satis intelligentem, in servitiis meis amplius non habeo ante sesqui annos a coenobio meo digressum et nunc in oppido Reithensi commorantem. (5) Quare cum ab hominibus

-- F155v --

idoneis, qui meum locum in vinea suppleant, hoc temporis omnino destituar, simul vero negotii istius monasterio meo permaxime intersit, utpote a quo praecipuus fere proventuum nostrorum nervus dependeat, confido reverendissimam pietatem vestram et meam pro nunc a domo absentiam iniquius non laturam, et sui officii executionem in tempus paulo opportunius benigne dilaturam, cui interim omnigenam a Deo prosperitatem precor ac eidem me meosque devote commendo. (6) Ex Stambs in pervigilio nativitatis Marianae seu 7. Septembris.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic