Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Laborat alterum iam mensem infirmitate non perfunctoria praesentium lator, conventualis noster reverendus pater Robertus Prantmayr. (2) Quo tamen certo ac definito morbi genere et ipsi et nobis incompertum. (3) Obstructiones lienis et iecoris accusat medicus, nos vero communiter corruptelam pulmonum suspicamur. (4) Adhibita sunt, quantum per caniculae aestivos calores licuit, medicamenta varia, evocatus etiam est Oeniponto ad monasterium medicus, sed effectu, quod sciam, hactenus fere nullo.

-- F154r --

(5) Tandem scripta hisce diebus epistula consuluit aegro dominus Schleirmacher,[ERROR: no reftable :] dominus Schleirmacher] Gemeint ist der Artr Gerhard Schleiermacher aus Innsbruck. quatenus Oenipontum se conferat, tum mutandi aeris gratia, tum etiam ut sub quotidiano medici accessu et visitatione facilius ac felicius per medicinas promoveat. (6) Ceterum quia aegrotus noster sine religioso socio in aedibus profanis inter homines saeculares et occursantes feminas curam corporis absque consolatione spiritus facere abhorret, admodum reverendam pietatem vestram (de cuius uti et reliquorum venerabilium patrum ad sanctam crucem ingenita benevolentia et caritate plurimum praesumo) hisce peramice atque officiose rogatam cupio, eidem conventuali nostro intra asceterii sui religiosos parietes angulum aliquem in infirmorum diversorio ad breve aliquod tempus, unius vel alterius septimanae, concedere non gravetur, dum experimentum capiatur, quid de ipsius restauratione sperandum. (7) Certo interim confidat reverenda admodum pietas vestra, quidquid beneficentiae huis patri praestitum fuerit, a reverendissimo nostro[ERROR: no reftable :] reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. omnibus modis studiose fore compensandum. (8) Atque hisce admodum reverendae pietatis vestrae sanctis precibus et sacrificiis obnixius me commendo. Ex monasterio Stambs 12. Augusti anno 1659.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic