Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) At ego quidem, licet intentio propositi operis mihi maxime probetur, de
comparendo nihil adhuc polliceri possum. (4) Absumus nam ad indicta die tribus paene
adhuc mensibus, sub quorum decursu varia evenire possunt, quae resolutioni mutandae
necessitatem adferre valeant. (5) Nam (ut nihil dicam de conventu statuum provinciae
nostrae Tyrolensis, quem ante vel post paschales ferias Bolzani cogendum ominor et a
quo abesse sine serenissimi[ERROR: no reftable :] serenissimi] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand
Karl. consensu mihi integrum non foret) valetudo
corporis mei admodum inconstantibus et dubiis passibus graditur meque identidem vel
grabato affigit vel saltem hypocausti parietibus concludit. (6) Et sane iam prope a
semestri paucos numeraverim dies, qui a doloribus et morbis serena ac lucida mihi
intervalla praebuerint, proindeque huius meae infirmitatis intuitu de itinere
carpendo vel non carpendo determinare me pro praesenti non possum. (7) Non
intermittam tamen reverendissimam pietatem vestram tempestive desuper certiorem
reddere et in eventum meae impossibilitatis eidem, si liceat, partes meas
committere. (8) Interea valeat reverendissima dominatio vestra divino protecta
favore, suo autem uti hucusque ita porro me meosque prosequatur! (9) Ita precor ex
Stambs die 11. Februarii 1659.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|