Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(8) Ego harum rerum, dum gererentur, prorsus ignarus post meridiem primum comperi, quid actitatum. (9) Praeverti facile ac impediri poterat haec clancularia visitatio, si granarius noster

-- F148v --

pater Eugenius[ERROR: no reftable :] pater Eugenius] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. fecisset, quod debebat. (10) Cum nam is praeterito Martis die in Silz frumentum decimarum Haimingensium colligeret, diserte ex ipsomet parocho audivit demandatam ipsi esse hanc commissionem et mox postero die, hoc est Mercurii initium visitationum in valle Özensi faciendum, mihi tamen nec verbulum desuper retulit aut indicavit, alioqui certe tales sancto Ioanni excubias positurus fueram, quae aditum huiusmodi vespertilionibus neutiquam concessissent. (11) Ceterum tametsi furtivus hic accessus et quasi momentaneus introitus ecclesiae absque omni sacrae suppellectilis scrutinio episcopalis visitatio dici minime mereatur, quia tamen adversa pars, ut talem allegat, ad amoliendum quoquo modo nostrum praeiudicium in crastinum protestationem scriptam ad decanum in Telfs dirigere propono, omni tamen modestia vallatam et a verborum aculeis immunem, tum deinde proximis diebus aliam coram parocho Silzensi viva voce deponi curabo. (12) Reliquum reverendissimae pietatis vestrae solerti et accurato iudicio committo. (13) Deus porro ultionum dominus hanc immanem ingratitudinem vicariorum nostrorum aliquando iudicabit. Stambs etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic