Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Reverendissimam pietatem vestram negotiis suis ac forte, quod nolim, etiam adhuc
grabato detentam iterum turbo. (2) Causa haec est et unica:
[ERROR: no reftable :] causa ...
unica] Vgl. Primisser cap. 42 § 46 Tendebat
hoc iterum anno contra inducias olim pactas Brixinense consistorium
parochiam Stamsensem sua exemptione privare. Silzensium et Miemingensium
vicarios nostros visitationem ecclesiae parochialis nostrae iniunxit.
Advenere X Kalendas Novembres, et clam dum aedituus in campanili ad
sacra signum fecit, ecclesiam ingressi moxque egressi portae exterioris
custodem adeunt eique „Custos“ inquiunt „nunties patri priori visitatum
modo a nobis esse sanctum Ioannem!“ statimque furum instar se
proripiunt. His ita peractis prior abbate tunc absente Silzam misit, qui
visitationem et iniuriosam et clandestinam fuisse protestaretur.
Respondit vicarius (Paulus Sigelius adhuc erat) id se fecisse iussu
Brixinensis curiae. Clandestine autem, eo quod sciret, visitationem
publicam a Stamsensibus non solere admitti. (3)
Hesterna luce sub medium octavae cum aeditus noster ad sanctum Ioannem in campanili
alterum signum consueto more ad missam octava secturam pulsaret, de improviso
superveniunt per portam superiorem eidem ecclesiae contiguam parochi, Silzensis,
Miemingensis et Flaurlingensis, qui circa aedem ancillarum nostrarum ex equis
descendentes prope ecclesiam sancti Ioannis ingrediuntur (n.b.: sacristia erat
clausa) factaque ibidem vix spatio orationis dominicae mora rursum egressi recta ad
monasterii portam adequitant, ubi accito ad fenestellam portario parochus Silzensis
“Heus tu” inquit “sodes, nunties velim patri priori visitatum modo a nobis esse
sanctum Ioannem. (4) Cum nam ex commissione episcopali iniunctum mihi fuerit munus
visitandi omnes ecclesias in districtu huius decanatus, intermittere me non ausum,
quin et capellam (ita vocitabat) sancti Ioannis visitarem, mihi id in malam partem
ne vertat aut aegrius ferat, qui superioritatis imperio compulsus fecerim!”
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|