Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F147v -- (3) Antonio Senner[ERROR: no reftable :] Antonio Senner] Vgl. Album
Stamsense Nr. 468. socium tirocinii adiungendum
esse omnino iudico, ut tam ille emolumento societatis quam magister sublevatione
aliqua duplicandi laboris gaudere possit. (4) Sed iuvenis ille faber ferrarius,
tametsi in proposito conversionis, quantum scio, per omnia adhuc constans et
immobilis perseveret, terminum tamen ingressus (si quidem a parte sua stet) primum
ad festum purificationis[ERROR: no reftable :] festum purificationis] 2. Februar.
sibi praeficit. (5) Dum ergo illi scribam et ad maturandum accessum commonefaciam,
putem negotium communicandi habitus interim etiam cum Antonio differri tantisper
posse, ut deinde post reverendissimae pietatis vestrae reditum eadem opera ambo
amiciantur.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|