Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Res Ioannis Stokeri[ERROR: no reftable :] Ioannis Stockeri] Vgl. Album
Stamsense Nr. 471. non usque adeo feliciter
decurrere mihi non imputandum, eius nam ille moderationis non fuit, ut vel verbulo
umquam me compellaret super testimonialibus elargiendis. (5) Neque etiam
assecurationem, quam tu submittendam putas, dare -- F146v -- possum, siquidem scio
reverendissimum nostrum[ERROR: no reftable :] reverendissimum nostrum] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. eidem non solidam sustentationem annuam, sed
tantum in illius subsidium aliquod sexaginta florenos promisisse, singulis videlicet
quattuor temporibus florenos 15 eosque non pro toto studiorum decursu, sed in primum
dumtaxat annum. (6) Et si de his attestatio aliqua necessaria vel proficua foret,
eam mittere non renuerem. (7) Poterat bonus Ioannes, si catus et cautus esse
voluisset, ab ipsomet reverendissimo nostro priusquam ad vindemias concederet, de
numerandis praedictis 60 Rhenensibus fidem scriptam impetrare. (8) Proinde, quidquid
in hoc negotio neglectum fuit, sua culpa factum cogitet, qui tam inermis in viam se
dedit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|