Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Dici non potest, quanto cum gaudio litteras reverendissimae pietatis vestrae nuperrimas acceperim, cum et manum propriam viderem et simul post arthriticos et sciathicos cruciatus sanitatem restitutam intelligerem. (2) Idque gaudium magis auxit, quod de morte reverendissimae pietatis vestrae maestissimus rumor [ERROR: no reftable :] rumor] Vgl. Primisser cap. 42 § 47 Eo ipso tempore praesul tam periculose lecto affixus iacebat Maiis, ut iam mortuum fama communis spargeret. Quae tamen illius restitutione mox emendata est. tam Halae quam Oeniponte et in omni vicinia nostra iam increbuerat, aliis quidem mortuum ex pleuritide asserentibus in Mais, aliis vero in Nauders. (3) Faxit optimus Deus, ut haec praecox garrulorum fama longiore vita reverendissimae pietatis vestrae diutissime confundatur!

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic