Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Dedit tamen domino iudici Rosina sua, quem praestolabatur, filium ipso sanctorum Simonis et Iudae[ERROR: no reftable :] Simonis et Iudae] 28. Oktober. festo enixa, quem patrinus quidem, Christophorus Gässler, Leopoldum nuncupatum volebat. (5) At vero mater interrogata,

-- F145r --

quem vellet vocari eum, “Simon sit nomen eius” aiebat sicque sacerdos tam voluntati matris quam apostoli potius honori deferendo Simonem baptizavit. (6) Angustiabatur multis horis puerpera eoque metu (quod in primo parientibus fieri assolet) concutiebatur, ut summo mane (ante secundam) confessarium peteret domui suae dispositura. (7) Post vero, cum sacrum pro se fieri ad sanctum Ioannem petiisset, eo a patre Eugenio [ERROR: no reftable :] patre Eugenio] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. sub horam septimam lecto et vix finito statim feliciter partum edidit, primo a paschate baptismo tingendum, id quod reverentiae vestrae et per eam domino iudici, si adhuc vobiscum, hisce paucis indicare volui. (8) Ex Stambs die commemorationis omnium animarum seu 2. Novembris.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic