Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Litteras vestras non ita pridem Wilthina ad me directas accepi, serius tamen utique, quam reverenda admodum dominatio vestra intenderat, siquidem eae primum in festo omnium sanctorum, cum iam iam solemni officio decantando me accingerem, ad manus mihi sunt contraditae. (2) E geminis porro schediasmatibus, quae eidem suae epistulae reverenda admodum dominatio vestra inclusa crediderat, unum tantum reperi, quod postero mox die (in commemoratione scilicet fidelium animarum) tempestive ante horam divini officii in Silz ablegavi. (3) Alterum vero quod penes me retinere ac pro suggestu denuntiare iubebar, non inveni.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic