Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(5) Frater Thobias noster[ERROR: no reftable :] frater ... noster] Gemeint ist Bruder Tobias Zigl. sexto primum die ad monasterium Caesariense appulsus est, quantumvis ex Faucensi coenobio patrum Benedictinorum Augustam usque aqua vectus ac inde Caesaream partim curru partim equo perductus fuerit. (6) Is mihi rescribit inter alia, quae inibi a nostris moribus diversa ac difformia reperisset,

-- F143v --

illa duo praecipue notasse. (7) Primum quod in vesperis ad Hymnum et Magnificat versus alterni pulsabantur in organo, ut et nobis in more propositum est, ad alternos vero, quos chorus decantabat, idem organum non tacebat, sed simul et soni organici et voces conventus laetum concrepabant. (8) Deinde post Magnificat antiphonas de sancta Maria, de sanctis Benedicto et Bernardo non a choro percantatas, ut apud nos, sed suppletas ac pulsatas fuisse in organo ac tum ab hebdomadario suffragatore versum et collectam subiunctos.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic