Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(5) Frater Thobias noster[ERROR: no reftable :] frater ... noster] Gemeint ist Bruder Tobias Zigl.
sexto primum die ad monasterium Caesariense appulsus est,
quantumvis ex Faucensi coenobio patrum Benedictinorum Augustam usque aqua vectus ac
inde Caesaream partim curru partim equo perductus fuerit. (6) Is mihi rescribit
inter alia, quae inibi a nostris moribus diversa ac difformia reperisset, -- F143v --
illa duo praecipue notasse. (7) Primum quod in vesperis ad Hymnum et Magnificat
versus alterni pulsabantur in organo, ut et nobis in more propositum est, ad
alternos vero, quos chorus decantabat, idem organum non tacebat, sed simul et soni
organici et voces conventus laetum concrepabant. (8) Deinde post Magnificat
antiphonas de sancta Maria, de sanctis Benedicto et Bernardo non a choro
percantatas, ut apud nos, sed suppletas ac pulsatas fuisse in organo ac tum ab
hebdomadario suffragatore versum et collectam subiunctos.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|