Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Ne cramben bis coctam[ERROR: no reftable :] cramben ... coctam] Sprichwörtlich der aufgewärmte Kohl. dominationi vestrae apponere videar, nolo hic repetitas querelas illas, quas contra praesentium baiulum, reverendum dominum Iacobum, communitas Wertacensis[ERROR: no reftable :] communitas Wertacensis] Vgl. >Primisser cap. 42 § 47 Sub anni finem Werthacenses querelas contra vicarium suum movere coeperunt. pridem movit hodieque adhuc ruminat, siquidem eas coram reverendissimo domino visitatore generali, in praesentia spectabilis dominationis vestrae, seriatim depositas iam fuisse audio ac utique etiam ventilatas, nec tamen eius relevantiae inventas, quae praedicti domini Iacobi amotionem, quam Wertacenses desiderabant, mererentur. (2) Sane ego mi

-- F140v --

rari satis non possum istorum hominum malitiosam rusticitatem, qui cum nihil magis formidare deberent, quam ne pastore orbati perceptione sacramentorum, pastu divini verbi aliisque ecclesiae emolumentis carere cogerentur, ispi e contrario curionem suum nullis, vel leviculis de causis, penitus non servato ordine iuris et aequitatis sine antegressis ullis admonitionibus statim deiectum ac depositum cupiant, nempe genio suo rustico non satis gratum et arridentem. (3) Qui si hactenus cum iudice Zeilero et aliis quibusdam sua in caupona dilapidasset, nae ille optimus atque intimus eorum amicus foret, nunc vero cum is forum et popinas devitet atque intra aedis canonicae parietes, ut virum ecclesiacum apprime decet, sese contineat, exosus malevolis ac invisus redditur eumque velut lapidem offensionis excutere imprudentissime moliuntur. (4) Quare rebus ita constitutis admodum reverendam et spectabilem dominationem vestram hisce peramice requisitam cupio, quatenus praefatum dominum Iacobum contra malesanas suarum ovium machinationes officii sui auctoritate et manutentione tueri adhuc porro dignetur vel certe, si et ipsa spectabilis dominatio vestra in illo dignum aliquid reprehensione aut etiam amotione deprehenderit, rerum statu mihi ceu directo collatori mature perscripto et insinuato, inducias saltem ad usque purificationis festum prorogare velit, dum fructus et proventus annuos facere possit suos, ne, quod ipse seminavit, alii metant non meriti. (5) Atque hisce admodum reverendae et spectabili dominationi vestrae omnem utriusque hominis prosperitatem ex animo precor. (6) Dabam ex monasterio meo Stambsensi non ad pluteum, sed ex grabato die 13. Iunii anno 1658.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic