Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Die 17. Maii sub vesperum appulsus est ad monasterium meum reverendus pater
Iacobus Zinck, non sub ordinis habitu, sed saeculari amictu et a testimonialibus
omnino vacuus, qui mihi causam sui adventus humiliter exponens aiebat se a quattuor
propediem annis in parochia monasterio incorporata constitutum ante tres plus minus
menses ab haereticis circumvicinis, quibus odio erat, de crimine quodam innocenter
delatum metu poenarum, quas sibi forsitan inaudito rigorose infligendas verebatur,
fugam iniisse, in qua ob insidias et periculum captivitatis ipsum quoque ordinis
habitum tantisper deponere coactus fuerit. (2) Addidit insuper instantissimas
preces, quatenus se, qui sub Cisterciensibus legibus vivere et mori omnimodis
decrevisset, vel ad gremium conventus mei reciperem, vel certe interpositione mea in
alia religionis nostrae domo sibi de mansione providerem. (3) Ceterum ego sciens non
omni spiritui mox credendum et recte ordinatam caritatem vetare, ut alteri fiat,
quod sibi quis factum -- F140r -- nolit, petitioni eius inscia et inconsulta amplissima
dominatione vestra annuere nequaquam volui necessarium ratus, prius super statu et
rebus praedicti patris ab amplitudine vestra uberius informari. (4) Interim vero
misericordia motus eidem ceu oviculae palabundae in monasterio meo nidulum ad tempus
concessi, qui (siquidem ad revertendum in propriam caulam pro nunc aegre persuaderi
poterit) ubi ab amplissima dominatione vestra clementer absolutus atque dimissoriis
rite donatus fuerit, facile locum vel apud me vel in alio bene formato ordinis
asceterio obtinebit, ubi Domino in pace et tranquillitate spiritus valeat servire,
dum post unius alteriusve anni decursum sopitis de sua persona rumoribus
suspicionibusque oblivione abolitis ad sinum matris postliminio reverti audeat
confidenter. (5) Atque hisce amplissimae dominationi vestrae, a qua responsum
desuper maturatum exspecto, me in favorem et religiosam amicitiam commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|