Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(7) Novus adventum celebrandi modus, quem post acceptas reverendissimae pietatis vestrae litteras conventui mox publicavi, cunctos quidem consternatos fecit, quia scilicet omnes pro isto anno inducias sperabamus. (8) Attamen intellecto reverendissimae pietatis vestrae decreto sine mora dedimus manus et misso carnibus nuntio abstinentiam sumus amplexati, necdum tamen veri ichthyophagi [ERROR: no reftable :] ichthyophagi] ichtiophagi hs. facti, quia nihil adhuc carpionum accepimus. (9) Unum vero nobis adhuc minus liquidum est, ieiunio scilicet tota ad solida hebdomas transigenda sit (quod reverendissima pietas vestra in epistula ad patrem cellarium insinuare videtur), an vero abstinentia tantum. (10) Ieiunium indici ego quidem ex statutis attente lectis et relectis exsculpere non potui, quin potius contrarium ex iisdem (salvo prudentiorum iudicio) clare et aperte deduci existimo. (11) Memini etiam ante plures annos nescio amplius, a reverendissimo domino visitatore[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... visitatore] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. nostro an a venerabili piae memoriae patre Benedicto Staub, rerum ordinis ac congregationis apprime perito, cum desuper

-- F139r --

ex instituto interrogassem, oretenus accepisse non ieiunium nobis per adventum incumbere, sed solum abstinentiam exceptis nimirum consuetis duobus Mercurii et Veneris diebus. (12) Quare donec nodum hunc reverendissimae pietatis vestrae ad nos reversurae autoritas resolvat, ego interim praeter nominatas, quartam et sextam, ferias citra scrupulum bina cum fratribus utor refectione.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic