Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Franciscum Ottenthaler[ERROR: no reftable :] Franciscum Ottenthaler] Während in ep. 31,5 sein
Schicksal noch gänzlich ungewiss war, steht jetzt Näheres
fest. non ita pridem in famulitio et comitatu cuiusdam
domicellae Viennam profectum intelligo, rediturum tamen. (4) Is si spiritum
vocationis exsufflet atque religioni nostrae nuntium remittat, alium iam est, qui ad
ostium nostrum pulset ingressum desiderans. (5) Est is Fortunatus Clement, frater
patris Iosephi Wilthinensis, iuvenis modestus et verecundus, logicus absolutus
humaniori litteratura non obiter tinctus, quem mire commendat pater Vitus Dinzel,
[ERROR: no reftable :] pater Vitus
Dinzel] Vitus Dinzl wurde 1596 in Innichen geboren und wurde nach dem
Studium der Philosophie in Dillingen 1616 Jesuit in Innsbruck. In den
kommenden 40 Jahren wirkte er als Lehrer in den Gymnasien Hall,
Innsbruck und Trient. V.a. seine Theateraufführungen erfreuten sich
höchster Beliebtheit, vgl. Tilg 2002,
27. utpote sibi notum a triennio, quo eius conscientiam pro
confessionali moderatus est, disertim de eo testatus nihil se in illo deprehendisse
-- F17r -- praeter morum et ingenuae indolis praedicandam innocentiam. (6) Eum in sua se
persona praesentantem iam vidimus, resolutionem tamen aliam eidem dare non potuimus,
nisi ut ad reditum reverendissimae pietatis vestrae denuo se sisteret pro more
rursum supplicaturus. (7) Haec properantissime. Benignus Deus reverendissimam
pietatem vestram et nos utrimque in sua protectione conservet.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|