Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Urgeor a Wolfgango Frikinger,[ERROR: no reftable :] Wolfgango Frickinger] Zu dem gesamten Streit vgl. Primisser cap. 42 § 45 Haimingenses quoque litem hoc anno movebant, dudum sopitem licet enim ius praesentandi sacellanum iam anno MDCXXXIII Stamsensi monasterio addixissent; nunc tamen Wolfgangum Frickingerum, iudicis nostri filium, a praesule praesentatum et inductum nolebant admittere, ius patronatus sibi arrogantes. Silzenses item disputabant Stamsensibus ius rationes ecclesiae excipiendi, syndicos ac aedituos constituendi. Cum his concordatum est XVI Kalendas Septembres, ut ius illud ad Stamsenses quidem solos pertineat attamen unus duove de communitate tamquam testes rationibus interesse permittantur. ut reverendissimam pietatem vestram, quam

-- F138r --

hac septimana ad nos reversuram sperabamus, brevi hac epistula mea interpellem. (2) Desiderat ille peractis primitiis suis in possessionem beneficii Haimingensis immitti, quo sua deinceps, et non amplius parentum quadra vivere possit. (3) Quem in finem ex pecunia, quam in primitiarum oblatione collegerat, a propriis parentibus duas vaccas iam coëmit, quas tamen in domo patris diu pascere non poterit, quippe cum iudex faenum suum omne propediem iam distraxerit, cuius plus quam viginti orgyas (Klafter intelligo) vendidisse dicitur. (4) Parochus Silzensis parum affectus esse videtur ad hunc novum suum primissarium, nam nec ad eius primitias (quantumvis ante iurata fide promiserat) comparuit nec fere aequis oculis sustinet, ut is per hebdomadem aut mensem semel iterumve in Haimingen celebret. (5) Ego quid de huius neomystae ad dictum locum promotione sentiam, suo tempore interrogatus oretenus pandam.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic