Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(6) Hic, pater Abrahamus Rott, sanctarum reliquiarum custos et sacrista, qui cum nuperrime (pridie scilicet Kalendarum Octobris) cum aliis patribus sanguinem minueret, repente inter ipsum manantis cruoris fluxum convulsionibus epilepticis invasus est, brevi tamen sibi restitutus et nobis redditus. (7) At ecce, cum iam de aegritudine sibi triumphasse videretur, post aliquantos dies redeuntibus iisdem convulsionibus ac fere sine intervallo continuantibus, tandem 11. huius extinctus est, annum aetatis quadragesimum non excedens. (8) Porro tametsi uterque aeternitatis iter ingressuri viam sibi consuetis ecclesiae sacramentis rite praemunierint, quia tamen iter illud latrunculi obsident, quibus pronum est sub iudice litem movere, utrique adiutrices vestras manus calamo nostro implorant, quos proinde vigore constitutionum reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae ceterisque admodum reverendis et religiosis patribus ac fratribus in sanctas preces et solita ordinis suffragia demissius commendamus futuri in simili eventu ad vices rependendas promptissimi.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic